|
|
|
|
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnípotens ætérne Deus. Qui cum unigénito Fílio tuo, et Spiritu Sancto, unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto, sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternæque Deitátis, et in persónis propíetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quem laudant Angeli, atque Archángeli, Chérubim quoque ac Seráphim: qui non cessant clamáre quotídie, una voce dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sabaoth.
Benedictus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélcis |
